Hľadaný výraz: Ez 1,22-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. 23 Sub firmamento autem pennae eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus suum. 24 Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus castrorum; cumque starent, demittebantur pennae eorum. 25 Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. 26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. 28 Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis.

1

mail   print   facebook   twitter